- FURIA Lex
- FURIA Lexde Testamentis, lata a C. Furio Trib. Pleb. Ne cui, nisi manumissoris cognato, certisque aliis personis, supra mille asset, legare, mortisve causa donare liceret, quod si quis maiorem summam sibi legatam accepisset, redderet, Theophil. Instit. de Leg.Coetcendae legis XII. Tabb. causâ, quâ uti quisqueve legasset suae rei, ita ius erat, ut ait Iustin. Eius meminit Cic. pro Balbo et Verrina 3. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 18. Fuit et Furia Caninia, cuius auctores P. Futius Camillus, C. Caninius Gallus Coss. A. C. 651. Ut in testamento ex tribus ser vis non plures, quam duos, manu mittere liceat, usque ad decem dimidiam partem: a decimo usque ad triginta, tertiam partem, ut tamen adhuc quinque manu mittere liceat, aque ut ex priore numero: a triginta usque ad centum quartam partem, aeque ut decem ex priori numero liberari possint: a centum usque d quingentos, partem quintam similiter, ut ex antecedenti numero 25. possuit fieri liberi: eademqueve praecepit, ne plures omnino quam centum ex cuiusquam testamento liberi fiant. Eadem lex cavit: libertates ser vis testamento nominatim dari. Ulpianus Institut. tit. 1. Paulus Sent. 4. Caii Institut. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.